Latin:
Paenituit iūrāsse patrem: quī terque quaterque concutiēns illūstre caput 'temerāria' dīxit 50 'vōx mea facta tua est; utinam prōmissa licēret nōn dare! cōnfiteor, sōlum hoc tibi , nāte, negārem. dissuādēre licet: nōn est tua tūta voluntās! magna petis, Phaethōn, et quae nec vīribus istīs mūnera conveniant nec tam puerīlibus annis: 55 sors tua mortālis, nōn est mortāle, quod optās. plūs etiam, quam quod superīs contingere fās sit, nescius adfectās; placeat sibi quisque licēbit, nōn tamen igniferō quisquam cōnsistere in axe mē valet exceptō; vāstī quoque rēctor Olympī, 60 quī fera terribilī iaculātur fulmina dextrā, nōn agat hōs currūs: et quid Iove maius habēmus? ardua prīma via est et quā vix māne recentēs ēnītuntur equī; mediō est altissima caelō, unde mare et terrās ipsī mihi saepe vidēre 65 fit timor et pavida trepidat formīdine pectus; ultima prōna via est et eget moderāmine certō: tunc etiam quae mē subiectīs excipit undīs, nē ferar in praeceps, Tethys solet ipsa verērī. adde, quod adsiduā rapitur vertigine caelum 70 sīderaque alta trahit celerīque volūmine torquet. nītor in adversum, nec mē, quī cētera, vincit impetus, et rapidō contrārius ēvehor orbī. finge datōs currūs: quid agēs? poterisne rotātis obvius īre polis, nē tē citus auferat axis? 75 forsitan et lūcōs illic urbēsque deōrum concipiās animō dēlūbraque dītia dōnīs. Ecce per īnsidiās iter est formāsque ferārum! utque viam teneās nūllōque errōre trahāris, per tamen adversī gradiēris cornua Taurī 80 Haemoniōsque arcūs violentīque ōra Leōnis saevaque circuitū curvantem bracchia longō Scorpion atque aliter curvantem bracchia Cancrum. nec tibi quadripedēs animōsōs ignibus illīs, quōs in pectore habent, quōs ōre et naribus efflant, 85 in prōmptū regere est: vix mē patiuntur, ubi ācrēs incaluēre animī cervixque repugnat habēnīs.-- at tū, fūnestī nē sim tibi mūneris auctor, nāte, cavē, dum rēsque sinit tua corrige vōta! scīlicet ut nostrō genitum tē sanguine crēdās, 90 pignora certa petis: dō pignora certa timendō et patriō pater esse metū probor. adspice vultūs ecce meōs; utinamque oculōs in pectora possēs īnserere et patriās intus dēprēndere cūrās! dēnique quidquid habet dīves, circumspice, mundus 95 ēque tot ac tantīs caelī terraeque marisque posce bonīs aliquid; nullam patiēre repulsam. dēprecor hoc unum, quod vērō nōmine poena, nōn honor est: poenam, Phaethon, prō mūnere poscis! quid mea colla tenēs blandīs, ignare, lacertīs? 100 nē dubita! dabitur (Stygiās iūrāvimus undās), quodcumque optaris; sed tū sapientius optā!' Tarrant, Richard J. “Liber II.” Oxford Classical Texts: P. Ovidi Nasonis: Metamorphoses, Oxford University Press, 2004, pp. 32–34.
Granger. “Phaeton and Apollo.” Fine Art America, 2012, fineartamerica.com/featured/1-phaeton-and-apollo-granger.html.
I found it as a photo here, but I couldn't fine the original creator or date |
Notes:
|